„Titus Calpurnius Siculus” változatai közötti eltérés

nincs szerkesztési összefoglaló
a (r2.6.4) (Bot: következő hozzáadása: bg:Тит Калпурний Сикул)
Hét eklogája maradt fenn, ezekben a [[Vergilius]]ra jellemző bukolikus hangulatú költői nyelvet szólaltatja meg. A filológusok hozzá kötik a névtelenül fennmaradt ''De laude Pisonis'' (’Piso dicsérete’) című költemény szerzőségét is.
 
Calpurnius Siculus első [[ecloga|eclogája]]:
 
==Szakirodalom==
:Nondum solis equos declinis mitigat aestas,
 
:quamuis et madidis incumbant prela racemis
*Simon L. Zoltán: Árkádia kettős tükörben. T.Calpurnius Siculus eklogái. Apollo Könyvtár. Akadémiai Kiadó, 2009. Budapest. ISBN 9789630586955
:et spument rauco feruentia musta susurro.
 
:cernis ut ecce pater quas tradidit, Ornyte, uaccae
 
:molle sub hirsuta latus exsplicuere genista?
{{wikiforrás}}
:nos quoque uicinis cur non succedimus umbris?
:torrida cur solo defendimus ora galero?
:Hoc potius, frater Corydon, nemus, antra petamus
:ista patris Fauni, graciles ubi pinea denset
:silua comas rapidoque caput leuat obuia soli,
:bullantes ubi fagus aquas radice sub ipsa
:protegit et ramis errantibus implicat umbras.
:Quo me cumque uocas, sequor, Ornyte; nam mea Leuce,
:dum negat amplexus nocturnaque gaudia nobis,
:peruia cornigeri fecit sacraria Fauni.
:prome igitur calamos et si qua recondita seruas.
:nec tibi defuerit mea fistula, quam mihi nuper
:matura docilis compegit harundine Ladon.
:Et iam captatae pariter successimus umbrae.
:sed quaenam sacra descripta est pagina fago,
:quam modo nescio quis properanti falce notauit?
:aspicis ut uirides etiam nunc littera rimas
:seruet et arenti nondum se laxet hiatu?
:Ornyte, fer propius tua lumina: tu potes alto
:cortice descriptos citius percurrere uersus;
:nam tibi longa satis pater internodia largus
:procerumque dedit mater non inuida corpus.
:Non pastor, non haec triuiali more uiator,
:sed deus ipse canit: nihil armentale resultat,
:nec montana sacros distinguunt iubila uersus.
:Mira refers; sed rumpe moras oculosque sequaci
:quam primum nobis diuinum perlege carmen.
:"Qui iuga, qui silua tueor, satus aethere Faunus,
:haec populis uentura cano: iuuat arbore sacra
:laeta patefactis incidere carmina fatis.
:uos o praecipue nemorum gaudete coloni,
:uos populi gaudete mei: licet omne uagetur
:securo custode pecus nocturnaque pastor
:claudere fraxinea nolit praesepia crate:
:non tamen insidias praedator ouilibus ullas
:afferet aut laxis abiget iumenta capistris.
:aurea secura cum pace renascitur aetas
:et redit ad terras tandem squalore situque
:alma Themis positi iuuenemque beata sequuntur
:saecula, maternis causam qui uicit Iulis.
:dum populos deus ipse reget, dabit impia uictas
:post tergum Bellona manus spoliataque telis
:in sua uesanos torquebit uiscera morsus
:et, modo quae toto ciuilia distulit orbe,
:secum bella geret: nullos iam Roma Philippos
:deflebit, nullos ducet captiua triumphos;
:omnia Tartareo subigentur carcere bella
:immergentque caput tenebris lucemque timebunt.
:candida pax aderit; nec solum candida uultu,
:qualis saepe fuit quae libera Marte professo,
:quae domito procul hoste tamen grassantibus armis
:publica diffudit tacito discordia ferro:
:omne procul uitium simulatae cedere pacis
:iussit et insanos Clementia contudit enses.
:nulla catenati feralis pompa senatus
:carnificum lassabit opus, nec carcere pleno
:infelix raros numerabit Curia patres.
:plena quies aderit, quae stricti nescia ferri
:altera Saturni referet Latialia regna,
:altera regna Numae, qui primus ouantia caede
:agmina, Romuleis et adhuc ardentia castris
:pacis opus docuit iussitque silentibus armis
:inter sacra tubas, non inter bella, sonare.
:iam nec adumbrati faciem mercatus honoris
:nec uacuos tacitus fasces et inane tribunal
:accipiet consul; sed legibus omne reductis
:ius aderit, moremque fori uultumque priore
:reddet et afflictum melior deus auferet aeuum.
:exultet quaecumque notum gens ima iacentem
:erectumue colit boream, quaecumque uel ortu
:uel patet occasu medioue sub aethere feruit.
:cernitis ut puro nox iam uicesima caelo
:fulgeat et placida radiantem luce cometem
:proferat? ut liquidum niteat sine uulnere plenus?
:numquid utrumque polum, sicut solet, igne cruento
:spargit et ardenti scintillat sanguine lampas?
:at quondam non talis erat, cum Caesare rapto
:indixit miseris fatalia ciuibus arma.
:scilicet ipse deus Romanae pondera molis
:fortibus excipiet sic inconcussa lacertis,
:ut neque translati sonitu fragor intonet orbis
:nec prius ex meritis defunctos Roma penates
:censeat, occasus nisi cum respexerit ortus."
:Ornyte, iam dudum uelut ipso numine plenum
:me quatit et mixtus subit inter gaudia terror.
:sed bona facundi ueneremur numina Fauni.
:carmina, quae nobis deus obtulit ipse canenda,
:dicamus teretique sonum modulemur auena:
:forsitan augustas feret haec Meliboeus ad aures.
 
== Források ==